Monday, April 5, 2010

Quo in capite Pu ac Porcellus venatum produent et paene vusillum captant

Porcellus in domo magnifica media in fago habitabat, fagus media in silva erat et Porcellus media in domo vivebat. Apud domum tabula quaedan fracta erat, ita inscripta: 'Transitus Ve'. Cum Christophorus Robinus Porcellum rogavit, quid hoc significaret, iste dixit, id nomen avi esse et per longum tempus in familia fuisse. Negavit Christophorus Robinus aliquem 'Transitus Ve' vocare posse, sed Porcellus in sententia perseveravit, quia scilicet avus suus ita vocabatur et erat 'Transitus Vehi' breviter complexus, quod erat 'Transitus Vehilius' breviter complexus. Avo duo nomina fuerant ne uno amisso innominatus eveniret - Transitus post patrem et Vehilius post Transitum.

'Etiam mihi,' dixit neglectim Christophorus Robinus, 'duo sunt nomina.'

'Ecce tibi, quod demonstrandum erat,' dixit Porcellus.


et cetera

6 comments:

Ellie Finlay said...

Oh, this is funny! My Latin is VERY rusty and never was very good but enough to be very amused here!

joshua said...

One fine winter's day when Piglet was brushing away the snow in front of his house, he happened to look up, and there was Winnie-the-Pooh. Pooh was walking round and round in a circle, thinking of something else, and when Piglet called to him, he just went on walking.

Malcolm+ said...

'Heu!' dixit Porcellus. 'Quid tu istic?'

'Venor,' dixit Pu.

'Venaris quid?'

"Aliquid vestigiis sector,' dixit Winnie ille Pu mystice.

'Sectaris quid?' dixit Porcellus appropinquans.

'Me exspectare oportet, donec animal assecutus ero,' dixit Winnie ille Pu. 'Nunc age vide!' Digito terram ante se monstravit. 'Quid hic vides?'

'Vestigia,' dixit Porcellus. 'Vestigia ungularum,' Vagitum brevem excitatumque emisit. 'O Pu! Credis ea vusillum significare?

'Significare possunt,' dixit Pu. 'Modo significant modo autem minime. De vestigiis semper dubitandum est.'

Grandmère Mimi said...

Bonus vetus Pu.

Latin even worse than Ellie's, thus posted in fear and trembling.

Alan said...

Malcolm,

Do you feel you've lost your fluency, that you have had to exercise your Latin? Or are you Exorcising something else?

Paul said...

I am charmed, Malcolm.